1 Chronicles 12:23-40

Clementine_Vulgate(i) 23 Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini. 24 Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad prælium. 25 De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum. 26 De filiis Levi, quatuor millia sexcenti. 27 Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti. 28 Sadoc etiam puer egregiæ indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo. 29 De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. 30 Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis. 31 Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David. 32 De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur. 33 Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prælium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici. 34 Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia. 35 De Dan etiam præparati ad prælium, viginti octo millia sexcenti. 36 Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia. 37 Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia. 38 Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israël: sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fieret David. 39 Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes: præparaverant enim eis fratres sui. 40 Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum: farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam: gaudium quippe erat in Israël.