2 Corinthians 11:12-14

Clementine_Vulgate(i) 12 Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. 13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. 14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.