Ecclesiastes 6

Clementine_Vulgate(i) 1 [Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines: 2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est. 3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. 4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. 5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali. 6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia? 7 Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur. 8 Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita? 9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus. 10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere. 11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.] 12