Clementine_Vulgate(i)
17 Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
18 Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.
19 Respondit: Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te: et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
20 Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet.
21 Et iterum: Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
22 Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petræ, et protegam dextera mea, donec transeam:
23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris.