Clementine_Vulgate(i)
1 Respondens autem Job, dixit:
2 [Audivi frequenter talia: consolatores onerosi omnes vos estis.
3 Numquid habebunt finem verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris?
4 Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea:
5 consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos; (16:6) roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
6 (16:7) Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
7 (16:8) Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
8 (16:9) Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
9 (16:10) Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
10 (16:11) Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam: satiati sunt pœnis meis.
11 (16:12) Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
12 (16:13) Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
13 (16:14) Circumdedit me lanceis suis; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
14 (16:15) Concidit me vulnere super vulnus: irruit in me quasi gigas.
15 (16:16) Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
16 (16:17) Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
17 (16:18) Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
18 (16:19) Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus:
19 (16:20) ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.
20 (16:21) Verbosi amici mei: ad Deum stillat oculus meus:
21 (16:22) atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
22 (16:23) Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.]