Job 41

Clementine_Vulgate(i) 1 2 3 4 (40:23) Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? 5 (40:24) Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis? 6 (40:25) Concident eum amici? divident illum negotiatores? 7 (40:26) Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius? 8 (40:27) Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui. 9 (40:28) Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.] 10 (41:1) [Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere potest vultui meo? 11 (41:2) Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub cælo sunt, mea sunt. 12 (41:3) Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis. 13 (41:4) Quis revelabit faciem indumenti ejus? et in medium oris ejus quis intrabit? 14 (41:5) Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. 15 (41:6) Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus. 16 (41:7) Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas. 17 (41:8) Una alteri adhærebit, et tenentes se nequaquam separabuntur. 18 (41:9) Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebræ diluculi. 19 (41:10) De ore ejus lampades procedunt, sicut tædæ ignis accensæ. 20 (41:11) De naribus ejus procedit fumus, sicut ollæ succensæ atque ferventis. 21 (41:12) Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur. 22 (41:13) In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus præcedit egestas. 23 (41:14) Membra carnium ejus cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur. 24 (41:15) Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus. 25 (41:16) Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur. 26 (41:17) Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax: 27 (41:18) reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum æs. 28 (41:19) Non fugabit eum vir sagittarius: in stipulam versi sunt ei lapides fundæ. 29 (41:20) Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam. 30 (41:21) Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum. 31 (41:22) Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt. 32 (41:23) Post eum lucebit semita: æstimabit abyssum quasi senescentem. 33 (41:24) Non est super terram potestas quæ comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. 34 (41:25) Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiæ.]