John 5:20-23

Clementine_Vulgate(i) 20 { Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.} 21 { Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.} 22 { Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,} 23 { ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.}