Clementine_Vulgate(i)
40 Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
41 Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
42 Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
43 { Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie mecum eris in paradiso.}