Matthew 18:11-13

Clementine_Vulgate(i) 11 { Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.} 12 { Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit?} 13 { Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt.}