Psalms 121

Clementine_Vulgate(i) 1 [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. 2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. 3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. 4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. 5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. 6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. 7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. 8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.