Psalms 3

Clementine_Vulgate(i) 1 [Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me; 2 3 multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. 4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo. 6 Ego dormivi, et soporatus sum; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. 7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. 8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa; dentes peccatorum contrivisti.