Psalms 32

Clementine_Vulgate(i) 1 [Exsultate, justi, in Domino; rectos decet collaudatio. 2 Confitemini Domino in cithara; in psalterio decem chordarum psallite illi. 3 Cantate ei canticum novum; bene psallite ei in vociferatione. 4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide. 5 Diligit misericordiam et judicium; misericordia Domini plena est terra. 6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum. 7 Congregans sicut in utre aquas maris; ponens in thesauris abyssos. 8 Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. 9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit et creata sunt. 10 Dominus dissipat consilia gentium; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. 11 Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.