Psalms 33:6-9

Clementine_Vulgate(i) 6 Accedite ad eum, et illuminamini; et facies vestræ non confundentur. 7 Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum. 8 Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. 9 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus; beatus vir qui sperat in eo.