Revelation 16:3-6

Clementine_Vulgate(i) 3 Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui: et omnis anima vivens mortua est in mari. 4 Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis. 5 Et audivi angelum aquarum dicentem: Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui hæc judicasti: 6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt.