Esther 1:3-7

Vulgate(i) 3 tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et Medorum inclitis et praefectis provinciarum coram se 4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem atque iactantiam potentiae suae multo tempore centum videlicet et octoginta diebus 5 cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus iussit convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat 6 et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant quod mira varietate pictura decorabat 7 bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut magnificentia regia dignum erat abundans et praecipuum ponebatur
RST(i) 3 в третий год своего царствования он сделал пир для всех князейсвоих и для служащих при нем, для главных начальников войска Персидского и Мидийского и дляправителей областей своих, 4 показывая великое богатство царства своего и отличный блеск величия своего в течение многих дней, ста восьмидесяти дней. 5 По окончании сих дней, сделал царь для народа своего, находившегося в престольном городе Сузах, от большого до малого, пир семидневный на садовом дворе дома царского. 6 Белые, бумажные и яхонтового цвета шерстяные ткани, прикрепленные виссонными и пурпуровыми шнурами, висели на серебряных кольцах и мраморных столбах. 7 Золотые и серебряные ложа были на помосте, устланном камнями зеленого цвета и мрамором, и перламутром, и камнями черного цвета.