1 Chronicles 27:26-31

Vulgate(i) 26 operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram praeerat Ezri filius Chelub 27 vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis Zabdias Aphonites 28 nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas 29 porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli 30 super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias Meronathites 31 super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae regis David