1 Kings 22:23-25

Vulgate(i) 23 nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum qui hic sunt et Dominus locutus est contra te malum 24 accessit autem Sedecias filius Chanaan et percussit Micheam in maxillam et dixit mene ergo dimisit spiritus Domini et locutus est tibi 25 et ait Micheas visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris