1 Peter 3:8-12

Vulgate(i) 8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles 9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis 10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum 11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam 12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala