Galatians 4:26-31

Vulgate(i) 26 illa autem quae sursum est Hierusalem libera est quae est mater nostra 27 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum 28 nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus 29 sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc 30 sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae 31 itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit