Vulgate(i)
15 necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula
16 puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur
17 occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua
18 quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum
19 cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant
20 effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit
21 ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non
22 postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem
23 dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum
24 quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor