Genesis 3:7-11

Vulgate(i) 7 et aperti sunt oculi amborum cumque cognovissent esse se nudos consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata 8 et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi 9 vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es 10 qui ait vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me 11 cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti