Genesis 46:8-26

Vulgate(i) 8 haec sunt autem nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt in Aegyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben 9 filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi 10 filii Symeon Iemuhel et Iamin et Ahod et Iachin et Saher et Saul filius Chananitidis 11 filii Levi Gerson Caath et Merari 12 filii Iuda Her et Onan et Sela et Phares et Zara mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan natique sunt filii Phares Esrom et Amul 13 filii Isachar Thola et Phua et Iob et Semron 14 filii Zabulon Sared et Helon et Iahelel 15 hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres 16 filii Gad Sephion et Haggi Suni et Esebon Heri et Arodi et Areli 17 filii Aser Iamne et Iesua et Iesui et Beria Sara quoque soror eorum filii Beria Heber et Melchihel 18 hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas 19 filii Rahel uxoris Iacob Ioseph et Beniamin 20 natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim 21 filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared 22 hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim 23 filii Dan Usim 24 filii Nepthalim Iasihel et Guni et Hieser et Sallem 25 hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem 26 cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex