Vulgate(i)
11 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
12 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
13 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
14 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
15 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
16 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
17 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
18 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
19 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
20 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
21 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo