Job 16:7-17

Vulgate(i) 7 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei 8 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi 9 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est 10 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis 11 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit 12 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum 13 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea 14 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans 15 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum 16 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt 17 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces