Job 32:7-10

Vulgate(i) 7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam 8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam 9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium 10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam