Job 3:3-10

Vulgate(i) 3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo 4 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine 5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine 6 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus 7 sit nox illa solitaria nec laude digna 8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan 9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae 10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis