Joshua 24:24-29

Vulgate(i) 24 dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus oboedientes praeceptis eius 25 percussit igitur Iosue in die illo foedus et proposuit populo praecepta atque iudicia in Sychem 26 scripsitque omnia verba haec in volumine legis Dei et tulit lapidem pergrandem posuitque eum subter quercum quae erat in sanctuario Domini 27 et dixit ad omnem populum en lapis iste erit vobis in testimonium quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis ne forte postea negare velitis et mentiri Domino Deo vestro 28 dimisitque populum singulos in possessionem suam 29 et post haec mortuus est Iosue filius Nun servus Domini centum decem annorum