Mark 12:3-6

Vulgate(i) 3 qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum 4 et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt 5 et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes 6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum