Proverbs 11

Vulgate(i) 1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius 2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia 3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos 4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte 5 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius 6 iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui 7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit 8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo 9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia 10 in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio 11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur 12 qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit 13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum 14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia 15 adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit 16 mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias 17 benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit 18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis 19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem 20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant 21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur 22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua 23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor 24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt 25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur 26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium 27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis 28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt 29 qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti 30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est 31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator