Proverbs 8:23-36

Vulgate(i) 23 ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret 24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant 25 necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar 26 adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae 27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos 28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum 29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae 30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore 31 ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum 32 nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas 33 audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam 34 beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei 35 qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino 36 qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem