Psalms 119

Vulgate(i) 1 aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini 2 beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum 3 nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt 4 tu mandasti praecepta tua custodire nimis 5 utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua 6 tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua 7 confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae 8 praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis 9 beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua 10 in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis 11 in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi 12 benedictus tu Domine doce me praecepta tua 13 in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui 14 in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis 15 in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas 16 iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua 17 gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua 18 revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua 19 advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua 20 desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore 21 increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis 22 aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi 23 etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua 24 sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei 25 deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum 26 vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam 27 viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis 28 destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum 29 viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi 30 viam fidei elegi iudicia tua proponebam 31 adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me 32 viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum 33 he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium 34 doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde 35 deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 36 inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam 37 averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me 38 suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum 39 averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona 40 ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me 41 vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum 42 et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo 43 et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi 44 et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra 45 et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi 46 et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar 47 et delectabor in mandatis tuis quae dilexi 48 et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis 49 zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti 50 haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me 51 superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi 52 recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum 53 horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam 54 carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae 55 recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam 56 hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi 57 heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum 58 deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum 59 recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua 60 festinavi et non neglexi custodire mandata tua 61 funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus 62 medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae 63 particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua 64 misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me 65 teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum 66 bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi 67 antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi 68 bonus tu et beneficus doce me praecepta tua 69 adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua 70 incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar 71 bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua 72 melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti 73 ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua 74 qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi 75 scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me 76 sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo 77 veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea 78 confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis 79 revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum 80 fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar 81 caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi 82 consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me 83 et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus 84 quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium 85 foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam 86 omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi 87 paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua 88 secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui 89 lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo 90 in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat 91 iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi 92 nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea 93 in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me 94 tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi 95 me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo 96 omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis 97 mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea 98 super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi 99 super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea 100 super senes intellexi quia praecepta tua servavi 101 ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua 102 a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me 103 quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo 104 praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii 105 nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae 106 iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae 107 adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum 108 voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me 109 anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus 110 posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi 111 hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt 112 inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem 113 samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi 114 protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi 115 recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei 116 confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea 117 auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter 118 abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum 119 quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua 120 horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui 121 ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me 122 sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi 123 oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae 124 fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me 125 servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua 126 tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam 127 propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium 128 propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui 129 fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea 130 ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos 131 os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam 132 respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum 133 gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati 134 redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua 135 vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua 136 rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam 137 sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum 138 praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis 139 consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei 140 probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum 141 parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus 142 iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas 143 tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea 144 iusta testimonia tua semper doce me et vivam 145 coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam 146 invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua 147 surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans 148 praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis 149 vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me 150 adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt 151 prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas 152 a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea 153 res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus 154 iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me 155 longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt 156 misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me 157 multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi 158 vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt 159 vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me 160 caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae 161 sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum 162 gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa 163 mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi 164 septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae 165 pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum 166 expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci 167 custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis 168 custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo 169 thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me 170 veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me 171 fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua 172 loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta 173 sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi 174 desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea 175 vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi 176 erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus