Psalms 142

Vulgate(i) 1 incident in rete eius impii simul ego autem transibo 2 eruditio David cum esset in spelunca oratio voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 3 effundam in conspectu eius eloquium meum tribulationem meam coram illo adnuntiabo 4 cum anxius in me fuerit spiritus meus tu enim nosti semitam meam in via hac qua ambulabo absconderunt laqueum mihi 5 respice ad dexteram et vide quia non sit qui cognoscat me periit fuga a me non est qui quaerat animam meam 6 clamavi ad te Domine dixi tu spes mea pars mea in terra viventium 7 ausculta deprecationem meam quoniam infirmatus sum nimis libera me a persecutoribus quoniam confortati sunt super me