Psalms 61

Vulgate(i) 1 de novissimo terrae ad te clamabo cum triste fuerit cor meum cum fortis elevabitur adversum me tu eris ductor meus 2 fuisti spes mea turris munitissima a facie inimici 3 habitabo in tabernaculo tuo iugiter sperabo in protectione alarum tuarum semper 4 tu enim Deus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum 5 dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio 6 sedebit semper ante faciem Dei misericordia et veritas servabunt eum 7 sic canam nomini tuo iugiter reddens vota mea per singulos dies 8 victori per Idithun canticum David attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea