Psalms 64

Vulgate(i) 1 absconde me a consilio malignorum a tumultu operantium iniquitatem 2 qui exacuerunt quasi gladium linguam suam tetenderunt sagittam suam verbum amarissimum 3 ut sagittarent in absconditis simplicem 4 subito sagittabunt eum et non timebunt confortaverunt sibi sermonem pessimum narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit nos 5 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio cogitationibus singulorum et corde profundo 6 sagittabit ergo eos Deus iaculo repentino inferentur plagae eorum 7 et corruent in semet ipsos linguis suis fugient omnes qui viderint eos 8 et timebunt omnes homines et adnuntiabunt opus Dei et opera eius intellegent 9 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et exultabunt omnes recti corde 10 victori carmen David cantici tibi silens laus Deus in Sion et tibi reddetur votum