Psalms 68

Vulgate(i) 1 sicut deficit fumus deficiant sicut tabescit cera a facie ignis pereant impii a facie Dei 2 iusti autem laetentur exultent in conspectu Dei et gaudeant in laetitia 3 cantate Deo canite nomini eius praeparate viam ascendenti per deserta in Domino nomen eius et exultate coram eo 4 patri pupillorum et defensori viduarum Deus in habitaculo sancto suo 5 Deus habitare facit solitarios in domo educit vinctos in fortitudine increduli autem habitaverunt in siccitatibus 6 Deus cum egredereris ante populum tuum et ambulares per desertum semper 7 terra commota est et caeli stillaverunt a facie tua Deus hoc est in Sinai a facie Dei Dei Israhel 8 pluviam voluntariam elevasti Deus hereditatem tuam laborantem tu confortasti 9 animalia tua habitaverunt in ea praeparasti in bonitate tua pauperi Deus 10 Domine dabis sermonem adnuntiatricibus fortitudinis plurimae 11 reges exercituum foederabuntur foederabuntur et pulchritudo domus dividet spolia 12 si dormieritis inter medios terminos pinnae columbae deargentatae et posteriora eius in virore auri 13 cum divideret Robustissimus reges in ea nive dealbata est in Selmon 14 mons Dei mons pinguis mons excelsus mons pinguis 15 quare contenditis montes excelsi adversum montem quem dilexit Deus ut habitaret in eo siquidem Dominus habitabit semper 16 currus Dei innumerabilis milia abundantium Dominus in eis in Sina in sancto 17 ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum 18 benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper 19 Deus noster Deus salutis et Domini Dei mortis egressus 20 verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum verticem crinis ambulantis in delictis suis 21 dixit Dominus de Basan convertam convertam de profundis maris 22 ut calcet pes tuus in sanguine lingua canum tuorum ex inimicis a temet ipso 23 viderunt itinera tua Deus itinera Dei mei regis mei in sancto 24 praecesserunt cantores eos qui post tergum psallebant in medio puellarum tympanistriarum 25 in ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israhel 26 ibi Beniamin parvulus continens eos principes Iuda in purpura sua principes Zabulon principes Nepthali 27 praecepit Deus tuus de fortitudine tua conforta Deus hoc quod operatus es nobis 28 de templo tuo quod est in Hierusalem tibi offerent reges munera 29 increpa bestiam calami congregatio fortium in vitulis populorum calcitrantium contra rotas argenteas disperge populos qui bella volunt 30 offerant velociter ex Aegypto Aethiopia festinet dare manus Deo 31 regna terrae cantate Deo canite Domino semper 32 qui ascendit super caelum caeli a principio ecce dabit voci suae vocem fortitudinis 33 date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis 34 terribilis Deus de sanctuario suo Deus Israhel ipse dabit fortitudinem et robur populo benedictus Deus 35 victori pro liliis David salva me Deus quoniam venerunt aquae usque ad animam