Psalms 73

Vulgate(i) 1 quia aemulatus sum contra iniquos pacem impiorum videns 2 quod non recogitaverint de morte sua et firma sint vestibula eorum 3 in labore hominum non sunt et cum hominibus non flagellabuntur 4 ideo nutriti sunt ad superbiam circumdederunt iniquitatem sibi 5 processerunt a pinguidine oculi eorum transierunt cogitationes cordis 6 inriserunt et locuti sunt in malitia calumniam de excelso loquentes 7 posuerunt in caelo os suum et lingua eorum deambulavit in terra 8 propterea convertetur populus eius hic et quis plenus invenietur in eis 9 et dixerunt quomodo novit Deus et si est scientia in Excelso 10 ecce isti impii et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias 11 ergone frustra mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas 12 et fui flagellatus tota die et increpatio mea in matutinis 13 dixi si narravero sic ecce generationem filiorum tuorum reliqui 14 et cogitavi ut intellegerem istud labor est in oculis meis 15 donec veniam ad sanctuaria Dei intellegam in novissimo eorum 16 verumtamen in lubrico posuisti eos deiecisti eos ad interitum 17 quomodo vastati sunt subito defecerunt consumpti sunt quasi non sint 18 quasi somnium evigilantis Domine in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges 19 quia contractum est cor meum et lumbi mei velut ignis fumigans 20 et ego insipiens et nescius 21 quasi iumentum factus sum apud te et eram semper tecum 22 et tenebas manum dexteram meam in consilium tuum deduces me et postea in gloria suscipies me 23 quid mihi est in caelo et tecum nolui in terra 24 consumpta est caro mea et cor meum robur cordis mei et pars mea Deus in aeternum 25 quia ecce qui elongant se a te peribunt perdidisti omnem fornicantem a te 26 mihi autem adpropinquare Deo bonum est posui in Domino Deo spem meam ut narrem omnes adnuntiationes tuas 27 eruditionis Asaph ut quid Deus reppulisti in finem fumavit furor tuus in gregem pascuae tuae 28 recordare congregationis tuae quam possedisti ab initio et redemisti virgam hereditatis tuae montis Sion in quo habitasti