Psalms 89

Vulgate(i) 1 eruditionis Aethan Ezraitae misericordias Domini in aeternum cantabo in generatione et generatione adnuntiabo veritatem tuam in ore meo 2 quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis 3 percussi foedus cum electo meo iuravi David servo meo 4 usque in aeternum stabiliam semen tuum et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum semper 5 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine et veritatem tuam in ecclesia sanctorum 6 quis enim in nubibus adaequabitur Domino adsimilabitur Domino de filiis Dei 7 Deus inclitus in arcano sanctorum nimio et terribilis in cunctis qui circum eum sunt 8 Domine Deus exercituum quis similis tui fortissime Domine et veritas tua in circuitu tuo 9 tu dominaris superbiae maris et elationes gurgitum eius tu conprimis 10 tu confregisti quasi vulneratum superbum in brachio forti tuo dispersisti inimicos tuos 11 tui sunt caeli et tua est terra orbem et plenitudinem eius tu fundasti 12 aquilonem et dexteram tu creasti Thabor et Hermon nomen tuum laudabunt 13 tuum brachium cum fortitudine roboretur manus tua exaltetur dextera tua 14 iustitia et iudicium firmamentum throni tui misericordia et veritas praecedent faciem tuam 15 beatus populus qui novit iubilum Domine in lumine vultus tui ambulabunt 16 in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur 17 quia gloria fortitudinis eorum tu es et in misericordia tua elevabis cornu nostrum 18 quia a Domino est protectio nostra et a Sancto Israhel rege nostro 19 tunc locutus es per visionem sanctis tuis et dixisti posui adiutorium super robustum exaltavi electum de populo 20 inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum 21 cum quo manus mea firma erit et brachium meum roborabit eum 22 non decipiet inimicus eum et filius iniquitatis non adfliget eum 23 sed concidam ante faciem eius hostes illius et qui eum oderunt percutiam 24 veritas autem mea et misericordia mea erit cum eo et in nomine meo exaltabitur cornu eius 25 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius 26 ipse vocabit me pater meus es tu Deus meus et fortitudo salutis meae 27 ego autem primogenitum ponam eum excelsum regibus terrae 28 in aeternum custodiam ei misericordiam meam et pactum meum fidele ei erit 29 et ponam perpetuum semen eius et thronum eius sicut dies caeli 30 si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint 31 si caerimonias meas profanaverint et praecepta mea non custodierint 32 visitabo in virga scelera eorum et in plagis iniquitatem eorum 33 misericordiam autem meam non auferam ab eo nec mentiar in veritate mea 34 non violabo pactum meum et quod egressum est de labiis meis non mutabo 35 semel iuravi in sancto meo ne David mentiar 36 semen eius in sempiternum erit 37 et thronus eius sicut sol in conspectu meo sicut luna stabilietur in sempiternum et testis in caelo fidelis semper 38 tu autem reppulisti et proiecisti iratus es adversum christum tuum 39 adtenuasti pactum servi tui profanasti in terra diadema eius 40 dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem 41 diripuerunt eum omnes qui transeunt per viam factus est obprobrium vicinis suis 42 elevasti dexteram hostium eius laetificasti omnes inimicos illius 43 avertisti robur gladii eius et non sublevasti eum in proelio 44 quiescere fecisti munditiam eius et thronum illius in terram detraxisti 45 adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna 46 usquequo Domine absconderis in finem succendetur quasi ignis indignatio tua 47 memento mei de profundo alioquin quare frustra creasti filios hominum 48 quis est vir qui vivat et non videat mortem salvans animam suam de manu inferi semper 49 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine quas iurasti David in veritate tua 50 recordare Domine obprobrii servorum tuorum quia portavi in sinu meo omnes iniquitates populorum 51 quas exprobraverunt inimici tui Domine quibus exprobraverunt vestigia christi tui 52 benedictus Dominus in sempiternum amen et amen