Psalms 90:3-10

Vulgate(i) 3 convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adam 4 quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturna 5 percutiente te eos somnium erunt 6 mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur 7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus 8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui 9 omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquens 10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimus