Psalms 96

Vulgate(i) 1 canite Domino canticum novum canite Domino omnis terra 2 canite Domino benedicite nomini eius adnuntiate de die in diem salutare eius 3 narrate in gentibus gloriam eius in universis populis mirabilia eius 4 quia magnus Dominus et laudabilis nimis terribilis est super omnes deos 5 omnes enim dii populorum sculptilia Dominus autem caelos fecit 6 gloria et decor ante vultum eius fortitudo et exultatio in sanctuario eius 7 adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam et fortitudinem 8 adferte Domino gloriam nomini eius levate munera et introite in atria eius 9 adorate Dominum in decore sanctuarii paveat a facie eius omnis terra 10 dicite in gentibus Dominus regnavit siquidem adpendit orbem inmobilem iudicabit populos in aequitate 11 laetamini caeli et exultet terra tonet mare et plenitudo eius 12 gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus 13 ante faciem Domini quoniam venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem in iusto et populos in fide sua