1 Chronicles 26:27 Cross References - Clementine_Vulgate

27 de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.

Joshua 6:19

19 Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum æneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.

2 Kings 12:14

14 Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini:

Nehemiah 10:32-34

32 Et statuemus super nos præcepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri, 33 ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato: ut exoretur pro Israël, et in omnem usum domus Dei nostri. 34 Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum: ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.