1 Corinthians 15:23 Cross References - Clementine_Vulgate

23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.

Isaiah 26:19

19 Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.

1 Corinthians 3:23

23 vos autem Christi: Christus autem Dei.

1 Corinthians 15:20

20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,

1 Corinthians 15:52

52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.

2 Corinthians 10:7

7 Quæ secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos.

Galatians 3:29

29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes.

Galatians 5:24

24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

1 Thessalonians 2:19

19 Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus?

1 Thessalonians 4:15-17

15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt. 16 Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de cælo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi. 17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.