1 Corinthians 15:56 Cross References - Clementine_Vulgate

56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.

Genesis 3:17-19

17 Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. 18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. 19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris.

Psalms 90:3-11

3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero. 4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. 5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno; 6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. 7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. 8 Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. 9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum. 10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. 11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

Proverbs 14:32

32 In malitia sua expelletur impius: sperat autem justus in morte sua.

John 8:21

21 { Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.}

John 8:24

24 { Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.}

Romans 3:19-20

19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: 20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.

Romans 4:15

15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.

Romans 5:12-13

12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. 13 Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.

Romans 5:15

15 Sed non sicut delictum, ita et donum: si enim unius delicto multi mortui sunt: multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.

Romans 5:17

17 Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.

Romans 5:20

20 Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia:

Romans 6:23

23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.

Romans 7:5-13

5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. 6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ. 7 Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. 9 Ego autem vivebam sine lege aliquando: sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. 10 Ego autem mortuus sum: et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. 11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. 12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. 13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem: ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.

Galatians 3:10-13

10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. 11 { Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit.} 12 { Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis.} 13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:

Hebrews 9:27

27 Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.