6 Præcipe igitur ut præcidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis: mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris: scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna cædere sicut Sidonii.
1 Kings 5:6 Cross References - Clementine_Vulgate
Genesis 10:15
15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,
1 Kings 6:9-10
1 Kings 6:16
16 Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora: et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum.
1 Kings 6:20
20 Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis: et operuit illud atque vestivit auro purissimo: sed et altare vestivit cedro.
2 Chronicles 2:8
8 Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano: et erunt servi mei cum servis tuis,
2 Chronicles 2:10
10 Præterea operariis qui cæsuri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.
Ezra 3:7
7 Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis.
Psalms 29:5
5 Psallite Domino, sancti ejus; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.
Romans 12:17
17 nulli malum pro malo reddentes: providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
1 Corinthians 12:14-21
14 Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
15 Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore?
16 Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore?
17 Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus?
18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
21 Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii.