1 Kings 8:12 Cross References - Clementine_Vulgate

12 Tunc ait Salomon: Dominus dixit ut habitaret in nebula.

Exodus 20:21

21 Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.

Leviticus 16:2

2 et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),

Deuteronomy 4:11

11 Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad cælum: erantque in eo tenebræ, et nubes, et caligo.

Deuteronomy 5:22

22 Hæc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius: et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.

2 Chronicles 6:1-11

1 Tunc Salomon ait: Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine: 2 ego autem ædificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum. 3 Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait: 4 Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens: 5 A die qua eduxi populum meum de terra Ægypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut ædificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël: 6 sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël. 7 Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël, 8 dixit Dominus ad eum: Quia hæc fuit voluntas tua, ut ædificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem: 9 sed non tu ædificabis domum: verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse ædificabit domum nomini meo. 10 Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël. 11 Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël.

Psalms 18:8-11

8 Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis. 9 Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos. 10 Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa, 11 desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.

Psalms 97:2

2 Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.

Isaiah 45:15

15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator.

Hebrews 12:18

18 Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.