1 Samuel 10:3 Cross References - Clementine_Vulgate

3 Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.

Genesis 28:19

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

Genesis 28:22

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

Genesis 35:1

1 Interea locutus est Deus ad Jacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

Genesis 35:3

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

Genesis 35:6-8

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. 7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. 8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

Leviticus 1:10

10 Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret:

Leviticus 3:6

6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.

Leviticus 3:12

12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,

Leviticus 7:13

13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis:

Leviticus 23:13

13 Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin.

Numbers 15:5-12

5 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos 6 et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin: 7 et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino. 8 Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, 9 dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin: 10 et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino. 11 Sic facies 12 per singulos boves et arietis et agnos et hædos.

Joshua 19:12

12 Et revertitur de Sared contra orientem in fines Ceseleththabor: et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Japhie.

Joshua 19:22

22 Et pervenit terminus ejus usque Thabor et Sehesima et Bethsames, eruntque exitus ejus Jordanis: civitates sedecim, et villæ earum.

Judges 4:6

6 Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israël: Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon:

Judges 4:12

12 Nuntiatumque est Sisaræ quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor:

Judges 8:18

18 Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis.

Psalms 89:12

12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.