1 Timothy 1:11 Cross References - Clementine_Vulgate

11 quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.

Psalms 138:2

2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

Luke 2:10-11

10 Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.

Luke 2:14

14 [Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.]

Romans 2:16

16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.

1 Corinthians 4:1-2

1 Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. 2 Hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.

1 Corinthians 9:17

17 Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est.

2 Corinthians 3:8-11

8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? 9 Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. 10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. 11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est.

2 Corinthians 4:4

4 in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.

2 Corinthians 4:6

6 quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.

2 Corinthians 5:18-20

18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, 19 quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. 20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

Galatians 2:7

7 Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis

Ephesians 1:6

6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.

Ephesians 1:12

12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo;

Ephesians 2:7

7 ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.

Ephesians 3:10

10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,

Colossians 1:25

25 cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei:

1 Thessalonians 2:4

4 sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.

1 Timothy 2:7

7 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.

1 Timothy 6:15

15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:

1 Timothy 6:20

20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ,

2 Timothy 1:11

11 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.

2 Timothy 1:14

14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.

2 Timothy 2:2

2 et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.

Titus 1:3

3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei:

1 Peter 1:11-12

11 scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: 12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.