1 Timothy 6:9 Cross References - Clementine_Vulgate

9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quæ mergunt homines in interitum et perditionem.

Genesis 13:10-13

10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor. 11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo. 12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. 13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.

Numbers 22:17-19

17 paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. 18 Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. 19 Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.

Numbers 31:8

8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis: Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.

Deuteronomy 7:25

25 Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui:

Joshua 7:11

11 Peccavit Israël, et prævaricatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua.

Joshua 7:24-26

24 Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias ejus, boves et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Israël cum eo), duxerunt eos ad vallem Achor: 25 ubi dixit Josue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israël: et cuncta quæ illius erant, igne consumpta sunt. 26 Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie.

2 Kings 5:20-27

20 Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quæ attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. 21 Et secutus est Giezi post tergum Naaman: quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus, et ait: Rectene sunt omnia? 22 Et ille ait: Recte. Dominus meus misit me ad te dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum: da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices. 23 Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta. Et coëgit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo. 24 Cumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt. 25 Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam. 26 At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas. 27 Sed et lepra Naaman adhærebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.

Psalms 11:6

6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari; fiducialiter agam in eo.

Proverbs 1:17-19

17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum. 18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. 19 Sic semitæ omnis avari: animas possidentium rapiunt.]

Proverbs 15:27

27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo.

Proverbs 20:21

21 hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.

Proverbs 21:6

6 [Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.

Proverbs 22:16

16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.]

Proverbs 23:4

4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.

Proverbs 28:20-22

20 [Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens. 21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem. 22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.

Isaiah 5:8

8 [Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci! Numquid habitabitis vos soli in medio terræ?

Hosea 12:7-8

7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. 8 Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.

Amos 8:4-6

4 [Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ, 5 dicentes: Quando transibit mensis, et venundabimus merces? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas, 6 ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus?

Zechariah 11:5

5 quæ qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes: Benedictus Dominus! divites facti sumus: et pastores eorum non parcebant eis.

Matthew 13:22

22 { Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo sæculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.}

Matthew 19:22

22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones.

Matthew 26:15

15 et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.

Matthew 27:3-5

3 Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, 4 dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. 5 Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit.

Mark 4:19

19 { et ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.}

Luke 21:35

35 { tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terræ.}

Acts 5:4-5

4 nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? quare posuisti in corde tuo hanc rem? non es mentitus hominibus, sed Deo. 5 Audiens autem Ananias hæc verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.

Acts 8:20

20 Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.

Ephesians 4:22

22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.

1 Timothy 1:9

9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,

1 Timothy 3:7

7 Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.

2 Timothy 2:26

26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

James 5:1-4

1 Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. 2 Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. 3 Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. 4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.

2 Peter 2:3

3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.

2 Peter 2:15-16

15 derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit: 16 correptionem vero habuit suæ vesaniæ: subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetæ insipientiam.

1 John 2:15-17

15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo: 16 quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. 17 Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.

Jude 1:11

11 Væ illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt!

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.