2 Chronicles 17:16 Cross References - Clementine_Vulgate

16 Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.

Judges 5:2

2 [Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino.

Judges 5:9

9 [Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino.

1 Chronicles 29:9

9 Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno.

1 Chronicles 29:14

14 Quis ego, et quis populus meus, ut possimus hæc tibi universa promittere? Tua sunt omnia: et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.

1 Chronicles 29:17

17 Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc: et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.

Psalms 110:3

3 Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi.

2 Corinthians 8:3-5

3 quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt, 4 cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos. 5 Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,

2 Corinthians 8:12

12 Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.