18 At ille remisit nuntios, dicens: Carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani, dicens: Da filiam tuam filio meo uxorem: et ecce bestiæ quæ erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.
2 Chronicles 25:18 Cross References - Clementine_Vulgate
Judges 9:8-15
8 Ierunt ligna, ut ungerent super se regem: dixeruntque olivæ: Impera nobis.
9 Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear?
10 Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe.
11 Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear?
12 Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis.
13 Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri?
14 Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos.
15 Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.
1 Kings 4:33
33 Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
Psalms 80:13
13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.