2 Chronicles 4:18 Cross References - Clementine_Vulgate

18 Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris.

1 Kings 7:47

47 Et posuit Salomon omnia vasa: propter multitudinem autem nimiam non erat pondus æris.

1 Chronicles 22:3

3 Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, præparavit David: et æris pondus innumerabile.

1 Chronicles 22:14

14 Ecce ego in paupertate mea præparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum: æris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine; ligna et lapides præparavi ad universa impendia.

Jeremiah 52:20

20 et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus æris omnium horum vasorum.

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.